ORACULUM Delphicum

ORACULUM Delphicum
ORACULUM Delphicum
nomen insignis machinamenti, in Musaeo Kircheriano. Habuit Auctor tubum in ergasterio cubiculi sui ita dispositum, ut ianitores eum ad portam vocaturi, in ipsa porta, qua in hortum aditus dabatur, ordinario vocis sono loquentes eum alloqui possent, quorum omnium verba, non secus ac si in cubiculo praesentes essent, percipiebat eodemque modo per tubum respondebat, quantumcumque illi dissiti essent. Hunc postea in Musaeum transtulit et statuae tali arte inseruit, ut statua quasi spirans ore apertô motisque hinc inde oculis loqui videretur; cui proin nomen dedit Oraculi Delphici. Nam quemadmodum veteres Sacerdotes Aegyptiorum ac Graecorum per huiusmodi tubos, ori Idolorum insertos ingeniosô dolô, Oraculum consulentes decipiebant et homines superstitionsos ad opimas
oblationes faciendas sollicitare solebant, simpliciores vero animi, velut divinâ voce moniti, id quod iubebatur, magnô utique Sacerdotum emolumentô, exsequebantur: Ita hanc fallaciam ut detegeret Kircherus, similem statuam fieri curavit. Erat autem hic tubus ad 30. pedes a statua dissitus. Itaque quidquid Titius ori statuae conceptis verbis immurmurabat, ad id Sempronius oppositô stat vae orificiô tubi au re applicatâ assistens respondebat: attonitis specta torum animis, qui verba quidem ex ore statuae prodeuntia audir ent, unde vero is veniret, divinare non possent. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo c. 7. et prolixiorem huius machinae descriptionem in Auctoris Phonurgia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ORACULUM — Luc. Senecae Praefat. l. 1. Controv. voluntas est divina hominis ore denuntiata. Ciceroni Topic. Deorum Oratio. Hinc, quod Principes Romani aliquid Maiestatis superhumanae, unde Divi appellabantur, sibi attribuêre, Deorumque e numero sese esse… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELPHICUM Templum — oppidul. Gall. Narb. forte ubi nunc les Trois Maries. De Delphico vero Templo, ubi oraculum olim edebatur, supra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AEPYTUS — I. AEPYTUS Elati fil. Arcadum Rex: cum templum Neptuni equestris, in monte Halesio, prope Mantineam, vetitus licet, intrâsset, marinae aquae e sacris latebris erumpentis vi subitâ excaecatus, non multo post in venatione a sepe serpente ictus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARISTODEMUS — I. ARISTODEMUS Archon Athenis, Olymp. 107. an. 1. II. ARISTODEMUS Aristomachi fil. Herculis abnepos. Heredot. l. 7. Hic cum fratribus Temeno et Cresphonte, post patrem in praelio contra Pelopidas interfectum, verô utriusque oraculi (de quo vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DAPHIDAS — Sophista quidam, Oraculum Delphicum lusurus quaesivit, an equum impetrare posser? Respondir illud, utique posse, sed ab illo excussum iri, Hinc irriso Oraculo, in Attalum Regem de quo saepe maledixerat, incidit, quio ipsum de rupe, cui Equi nomen …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JO Paean — vetus exclamatio, prosperitatis vel victoriae indicium; proprie auxilium petentis, urgentisque: quae postea Mutara videtur, in Ι῞ε Παίανι. Ita enim Macrob. Sat. l. 1. c. 17. Hanc vocem, i. e. Ι῞ε Παίαν, confirmâsse fertur Oraculum Delphicum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOBILE Perpetuum — variis machinamentis utcun que adumbratur, in Museo Kircheriano: quibus tamen ipse Auctor motum perpetuum non tam afferit, quam refellit; cum ipsemet ullum semper duraturum motum ex puris Mechanicis principiis dari posse neget, sed ad movens… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARNASSUS — I. PARNASSUS mons Phocidis, ubi plurima et laudatissima Laurus, hodie Liacura, Sophian. Apollini et Musis facer, 2. vertices habens, quorum unum Tithorea vocari, alterum Hyampeum, anthor est Herodotus. Cithaeron autem et Helicon, quos Servius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • USO — I. USO Phoenix, ventis Templum posuit, Euseb. de Proepar. Euang. l. 1. Non enim Persae solum ventos coluêre, sed et Phoentces, ut ex Phoenicia Sanchuniathonis Theologia liquet. Imo et Graecis erant in veneratione: Unde cum maximus iis metus esset …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENTUS — a veniendo; insigne Meteorum est, e quo Auguria quoque Veteribus captari consuevisle, testatur Luctatius Grammaticus ad l. 3. Thebaid. v. 665. ubi Statius, Ventisque aut alite visâ Bellorum proferre diem. Solent enim, inquit, Augures Ventorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”